Apocalypsis B. Joannis*

Caput 4: Versus 8

Et quatuor animalia singula eorum habebant alas senas,ad hoc ut ista de Christo praedicarent in quibus bene instructi erant.Alas senas.Prima ala, lex naturalis; secunda, lex Moysi; tertia, prophetae; quarta, Evangelium; quinta, institutiones apostolorum; sexta, quorumcunque decreta, ut Augusti, Gregorii, Ambrosii, per quos Ecclesia alta petit: et a quibus praedicatores accipiunt totius praedicationis fundamentum. Vel sex alae cognitio operum Dei factorum sex diebus, quorum notitiam in altum sublevant qui in eis bene operantur.In circuitu et intus.Per litteram, simplices; per allegoriam, perfectiores ea animalia instruunt, et in medio et in finibus terrae illuminant.Plena sunt oculis.Quia se mundos servant et alios exemplo informant. Vel,plena sunt oculis intus,id est conscientia mundi:et in circuitu,id est in conspectu hominum irreprehensibiles.Qui venturus est.Filius corporaliter apparebit, tota Deitas fidelibus se suo modo manifestabit.
(* Traductions européennes)